- THALES
- THALESMilesius, Examii e Cleobulina filius; natus Olymp. 36. Cadmum Agenoremque inter Maiores habuit. Auctor Sectae Ionicae, primus e 7. Graeciae sapientibus quoque Physicen primus, et astrikiguae secreta deprehendit. Aquam, rerum omnium principium esse, mundum animam habere, Spiritibusque plena omnia, asseruit. Temporum vices accurate observavit, annumque in dies 365. dispescuit: quam scientiam, hactenus Graeciae incognitam, ab Aegyptiis Sacerdotibus partim, partim propriâ industriâ adeptus est. Croeso, quomodo absque ponte Halyn traicere posset, ostendit: Solis eclipsin primus praedixit, quae fuit A. M. 3379. contigitque durante praeliô inter Cyaxarem Medum et Alyatten Lydum. De qua sic Herodot. l. 1. c. 74. Bellum quinquennale inter Medos Lydosque conflatum eventu variô: semel etiam noctu pugnatum est. Sextô demum annô signis collatis, quum aequô Marte certarent, inter pugnandum contigit, ut dies repente in noctem, ctem verterctur. Hanc diei immutationem Thales Milesius Ionibus praedixit annum hunc ipsum praefiniens — Tam Lydi, quam Medi, diem noctescere videntes, a pugnando desitierunt, et ad pacem propensi ---- foedus sanxerunt, ac Alyattes filiam Aryerim Astyagi Cyaxaris filio nuptum dedit, Mutuum delingendo sanguinem, sancitum est foedus etc. Quod factum annô 4. Olymp. 45. cum Thales ageret aetatis annum 43. vult Petavius; annô regni Cyaxaris 38. Nabonassatis 151. addit Matshamus, Canone Chron. Sec. a diluvio XVIII. Vide quoque de hac pacevoce Syennesis. Excessit e vita, dum Gymnicum certamen spectaret, aestu ac siti lapsus, iam senex Olymp. 58. An. 209. Urb. Cond. 95. aetat. Dicebat, difficilimum esse, se ipsum nosse, facilimum alteri consulere: Felicitatem corporis in sanitate; Animi, in sapientia consistere: Deum vetustissimu, Mundum pulcherrimum, locum capacissapientissimum Spititum pernieissimum, necessitatem validissimum, tempus esse, etc. Insuper aiebat, se trium maximarum rerum causâ gratias Fortunae agere: Πρῶτον μὲν ἄνθρωπος ἐγενόμην, καὶ οὐ θηρίον: εἶτα, ὅτι ἀνὴρ, καὶ οὐ γυνὴ: Τρίτον, ὅτι Ε῞λλην, καὶ οὐ βάρβαρος. Vitam eius habes apud Laertium. Nonnulla etiam de eo invenies apud Plutarchum, Plin. l. 2. c. 12. Lactant. l. 3. c. 14. Apul. Flor. l. 4. Cicer. l. 1. de div. etc. Scripsit de Meteoris, de Aequinoctio, etc. It. poeta Lyricus, Cretensis, quem e Creta Solon Spartam misit, cuius odis ac poesi Spartani deliniti, animarum feritatem nimiam ex Lycurgi legibus im butam castigabant. Plut. in Solone. Thaletem vero Milesium ptimum Σοφὸν dictum; Cretensem autem primum Creticis rhythmis usum, primumque τὰ ὑποχρήματα composuisse, habes apud Salmasium qui de prioris aetate, scriptis obituque satis multa congessit, ubi supra, p. 656. 843. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.